quod cernens Ioseph ruit super faciem patris flens et
deosculans eum
praecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent
patrem
quibus iussa explentibus transierunt quadraginta dies iste
quippe mos erat cadaverum conditorum flevitque eum Aegyptus
septuaginta diebus
et expleto planctus tempore locutus est Ioseph ad familiam
Pharaonis si inveni gratiam in conspectu vestro loquimini in
auribus Pharaonis
eo quod pater meus adiuraverit me dicens en morior in
sepulchro meo quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me
ascendam igitur et sepeliam patrem meum ac revertar
dixitque ei Pharao ascende et sepeli patrem tuum sicut
adiuratus es
quo ascendente ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis
cunctique maiores natu terrae Aegypti
domus Ioseph cum fratribus suis absque parvulis et gregibus
atque armentis quae dereliquerant in terra Gessen
habuit quoque in comitatu currus et equites et facta est
turba non modica
veneruntque ad aream Atad quae sita est trans Iordanem ubi
celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt
septem dies
quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan dixerunt
planctus magnus est iste Aegyptiis et idcirco appellaverunt
nomen loci illius Planctus Aegypti
fecerunt ergo filii Iacob sicut praeceperat eis
et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca
duplici quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri
ab Ephron Hettheo contra faciem Mambre
reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et
omni comitatu sepulto patre
quo mortuo timentes fratres eius et mutuo conloquentes ne
forte memor sit iniuriae quam passus est et reddat nobis malum
omne quod fecimus
mandaverunt ei pater tuus praecepit nobis antequam
moreretur
ut haec tibi verbis illius diceremus obsecro ut
obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae
quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris
tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit Ioseph
veneruntque ad eum fratres sui et proni in terram dixerunt
servi tui sumus
quibus ille respondit nolite timere num Dei possumus
rennuere voluntatem
vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum
ut exaltaret me sicut inpraesentiarum cernitis et salvos
faceret multos populos
nolite metuere ego pascam vos et parvulos vestros
consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus
et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui vixitque
centum decem annis et vidit Ephraim filios usque ad tertiam
generationem filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in
genibus Ioseph
quibus transactis locutus est fratribus suis post mortem
meam Deus visitabit vos et ascendere faciet de terra ista ad
terram quam iuravit Abraham Isaac et Iacob
cumque adiurasset eos atque dixisset Deus visitabit vos
asportate vobiscum ossa mea de loco isto
mortuus est expletis centum decem vitae suae annis et
conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto